MOKU.LT pradinis puslapis

Plebejų pasitraukimas į Šventąjį kalną

Tema Lotynų kalba
Tipas Tekstas
Aprašymas Externōs hostēs Romānī reppulerant, sed domesticīs discordiīs laborāre coepērunt. Nam multī ex plēbe, continuīs bellīs exhaustī, a patriciīs pecūniam mutuam sumpserant et a creditōribus vehementis-sime premēbantur; quī pecuniam solvere non poterant, aut in vincu-Ia coniciēbantur aut servī fiēbant. Quāre plebs vehementer indignā-bātur et acerbissimō in patriciōs odiō flagrābat.
Patalpinta 2005-08-09
Parsisiuntė 24

Išsamus aprašymas

Dum haec dōmī geruntur, exercitus Romānus ūnō annō dē tribus hostibus yictoriam reportāvit. Cum in urbem revertissent, plebs ob tanta in patriam merita aliquam remissiōnem aeris aliēnī exspectābat. At patriciī, penes quōs summa potestās fuit, non sōlum id recusāvē-runt, sed etiam edīxērunt, ut eī, quī mīlitiae causā vinculīs solūtī erant, iterum creditōribus traderentur. Summa tum indignātiō plēbis orta rst. Ita inter sē querebantur: ,,Nōs tribūta pendimus, nos sanguinem prō patriā profundimus, iūris tamen omnis in civitāte nostrā, sicut, peregrinī, expertes sumus. Foris pro commūnī libertāte pugnāmus, domī a cīvibus opprimimur tutiōrēsque sumus in bellō, quam in pāce, inter hostēs, quam inter cīves. Non possumus haec diutius tolerāre; relinquāmus urbem aliamque nobis sēdem quaerāmus".
Hīs et aliīs querimoniīs incitātī, ex urbe egrediuntur et in Sacrum Montem, tria milia passuum ab urbe situm, secēdunt. Ibi sine duce castra posuērunt, vallō fossāque munivērunt, per aliquot diēs quiētī sē tenuērunt.
Interea in urbe ingens timor patriciōs occupāvit. "Quamdiu", aiēbant, "multitūdō, quae sēcēssit, tranquilla erit? Quid erit deinde, si interim bellum externum exsistet? Nulla profectō spēs salūtis est, nisi concordia cīvium in urbe quōlibet modō reconciliabitur".
Haec cōgitantibus vīsum est legātum ad plēbem mittere, quī plē-bem infatuāret, missusque est Menenius Agrippa, vir fācundus et plēbī cārus. Is, in castra plēbis intromissus, nihil aliud fēcit quam hoc narrāvit: "Ōlim membra corporis humānī, cum ventrem otiōsum vidērent, coniurātiōnem fēcērunt, nē manūs ad os cibum portārent, neve os acciperet datum, neve dentēs conficerent. Sed dum ventrem fame domant, ipsī quoque defēcērunt, tōtumque corpus ad extrēmam tabem vēnit. Tandem membra imprudentiam suam intellēxērunt et rūrsus officia sua explēre coepērunt".
Hāc fābulā Menenius mentēs hominum flēxit. Plebs infatuāta in urbem revertit. Creāvit tamen sibi magistrātūs, quī libertātem suam a nōbilitātis superbiā defendererft. Hī tribūnl plēbis apellātī sunt.


Raktiniai žodžiai

  • pasitraukimas
  • i sventaji kalna parsisiusti download mp3
  • i sventaji kalna

Darbų paieška

Naujausi darbai


Naudingos nuorodos