Marcus Tullius Cicerō
| Tema |
Lotynų kalba |
| Tipas |
Tekstas |
| Aprašymas |
Marcus Tullius Cicerō eō tempore, quō multī armīs rēm publicam evertere studēbant, māluit eam vī eloquentiae suae defendere, quā inter omnēs, quī unquam Rōmae fuērunt, ōrātōres praestābat. Iam cum puer scholās celeberrimōrum magistrōrum frequentāret, nēmo inter aequāles ei par fuit ingeniō. |
| Patalpinta |
2005-08-09 |
| Parsisiuntė |
24 |
|
|
Išsamus aprašymas
Quod postea summā cum diligentiā excoluit, quia intellegēbat sē nullā rē magis quam eloquentiā ad summōs in re publica honōrēs viam sibi munīre posse. Itaque non sōlum Rōmae eī artī studiosissime operam dedit, sed etiam Athēnās sē contulit, ubi sapientissimōs tum apud Graecōs virōs, sive philosophōs, et disertissimōs oratōres magistrōs habuit. Quōrum quidamcum Cicerōnem dīcentem audivisset, flēvisse dīcitur, quod per hunc Graecia eloquentiae laude privarētur.
Rōmam postquam revertit, multum in iudiciīs et in Forō versabātur, cum hominēs innocentēs, ab inimīcīs oppressōs, defenderet et malōs hominēs, qui, potentiōrum gratiā fretī, in bonōs cīves invehebantur, accusāret. Quā in rē .singulārem innocentiam, honestātem, līberalitātem praestitit. Consul deinde factus, Catilīnae coniuratiōnem patefēcit et oppressit.
Nam Lucius Sergius Catilīna, re familiārī profūsā et magnō aere aliēnō contractō, coniuratiōnem iuvenum fēcit, ut senātum opprimerent, consulēs trucidārent, urbem incenderent, aerarium diriperent. Haec Catilīnae consilia essent perfecta, nisi Cicero consul eīs obstitisset. Quī, cum tōtam rem cognovisset, in senātū cōram ipsō Catilīnā vehementissimam ōratiōnem dīxit, in quā clahdestīna eius consilia aperuit eumque ipsum hostem patriae palam appellāvit. Catilīna, perniciem urbī minitans, Romā profūgit et ad exercitum, quem parāverat, proficiscitur. Sociī eius, quī in urbe remanserant, comprehensī et in carcere necātī sunt.
Atrōcī proeliō ortō, omnes coniurātī ab alterō consule caesī; Catilīna, fortissime pugnans, longe a suīs inter hostium corpora repertus est. Senātus populusque Romānus Cicerōnem patrem patriae appellavit.
Cum inter Caesarem et Pompeium ortae essent inimīcitiae, Cicerō summō studiō nītebātur, ut eōs ihter sē reconciliāret et a bellī cīvīlis calamitātibus deterrēret: cum autem neutrum ad pācem permovēre posset, Pompeium secūtus est. Sed, victō Pompeiō, a Caesare victōre veniam accēpit. Quō interfectō, cum Antonius novum bellum cīvīle concitāre viderētur, in eum vehementissime invectus, quattuordecim orātionibus contrā eum dictīs, senātum permōvit, ut eum hostem patriae iudicāret.
Sed Antonius, restitūtīs suīs rebus, Cicerōnem, iam diu sibi inimīcum, interficere decrēvit. Quā re auditā, Cicerō in villam suam, quae a marī proxime aberat, fūgit et inde nāvem conscendit, Graeciam petens. In mare provectum cum ventī adversī rettulissent, taedium fugae et vītae cēpit eum, regressusque ad villam: "Moriar" in quit, ,,in patriā, a mē saepe servātā". Constat, cum, appropinquantibus percussōribus, servī fortiter dominum defendere parātī essent, ipsum depōnī lectīcam et quiētōs patī, quod sors ferret, iussisse. Praeeminentī ex lectīca caput praecīsum est; manus quoque abscīsae; caput relātum est ad Antonium eiusque iussu cum dextrā manū in rostrīs positum.
Cicerōnem fuisse hominem illīs temporibus erudītissimum omnēs consentiunt. Nam non solum litterārum Latinārum, sed etiam Graecārum perītissimus fuit. Praeterea magnum in eo scriptōris ingenium fuisse constat. Itaque, ut cīvibus etiam in ōtiō prodesset eōsque ad litterārum studia excitāret, multōs librōs composuit, in quibus linguā Latinā sapientiam Graecōrum illustrāvit. Sic fācundiae et Latinārum litterārum parens factus est.
Raktiniai žodžiai
- cum inter caesarem et pompeium
- marcus tullius cicero
- athēnās