MOKU.LT pradinis puslapis

Karas su samnitais, Romėnų pralaimėjimas Kaudijaus tarpeklyje

Tema Lotynų kalba
Tipas Tekstas
Aprašymas Annō ab urbe conditā quadringentēsimō trīcēsimō tertiō, cum Titus Veturius Calvīnus et Spurius Postumius consulēs adversus Samnītēs bellum gererent, Romānī clādem maximam accēpērunt. Samnītēs eō annō ducem clarissimum Gaium Pontium habuērunt, Herenniī, viri prudentissimī, fīlium.
Patalpinta 2005-08-09
Parsisiuntė 22

Išsamus aprašymas

Is, quia sperābat consulem Romānum cum exercitū non procul a Caudiō iter factūrum esse, circā id oppidum castra quam poterat occultissime locac. Eius autem locī, cui nōmen erat Furculae Caudīnae, natūra hāec est. Saltus duo altī angustī silvosīque sunt, montibus circā perpetuīs inter sē iunctī. Iacet inter eōs undique clausus campus herbidus aquōsusque, per quem iter Romānīs faciendum erat. Sed antequam ad eum venis, angustiae intrandae sunt, et postea aut eādem viā, quā intrāveris, revertendum est, aut, si porro vādere perges, per alium altiōrem saltum evādendum. In eum campum Romānī ingressī, cum statim ad alterās angustiās pergerent, eās saeptās arboribus ingentibusque saxīs invēnērunt. Simul praesidium hostium in montibus conspicitur. Viam, quā vēnerant, etiam ab hostibus obsessam inveniunt. Anxiī et consiliī expertes, constiterunt, nec quiētis memores, noctem transegērunt.
Samnītēs vērō in tam secundīs rebus Herennium Pontium consulere decrēvērunt. Quī cum audīvisset ad Furculās Caudīnās inter duōs saltūs clausōs esse Romānōs, respondit, omnēs quam prīmum incolumēs dimittendōs esse. Quā sententiā non acceptā, iterum consultus, censuit ad ūnum omnēs interficiendōs esse. Quoniam haec responsa tam discordia inter sē erant, consensū omnium ipse in con siHum arcessītus est. Non morātus senex plaustrō in castra advectus et in consiliō ita locūtus esse dīcitur.
"Priōre consiliō cum potentissimō populō ingentī beneficiō per petuam firmāre pācem, alterō consiliō in multōs annōs bellum reicere in animō habuī. Tertium consilium non datur".
Deinde, a fīliō ducibusque interrogātus: ,,Quid, si mediam viam ēligēmus, si et dimittēmus incolumēs et condiciōnēs eis iūre bellī im ponēmus?" respondit: ,,Ista sententia neque amīcōs parat, neque ini mīcōs tollit. Romāna gens victa quiescere nescit. Vīvet semper in ani mīs illōrum īra, neque prius īrā desistent, quam vos ultī erunt". Neutrā sententiā acceptā, Herennius domum abiit.
Romānī, cum frustrā conātī essent erumpere et iam omnium rē rum inopiā premerentur, legātōs mittunt, qui pācem peterent aut ad pugnam hostēs provocārent. Tum Pontius: "Nihil proeliō opus est", inquit, ,,ego vōs sub iugum mittam. Hāc sōlā condiciōne parātus sum fbedus cum consulibus facere".
Haec verba cum in castra Romāna nuntiāta essent, ingens luctus et gemitus omnium subitō est ortus. Tandem Lucius Lentulus, qui prīmus legātōrum virtūte et honoribus erat: ,,Virīs Romānīs", inquit, ,,ferrō via facienda est, sī ullō modō pugnae potestās datur, et ego mor tem pro patria praeclāram esse eonfiteor et vel in mediōs hostēs me immittere parātus sum. Sed hic patriam videō, ubi omnēs legiōnēs Romānae sunt. Hic omnēs spes vīrēsque sunt, quās servantēs patriam servāmus, tradentēs ad necem patriam prodimus. At ignominiōsa de ditiō est. Sed amor patriae postulat, ut eam tam ignominiā, quam morte nostrā, si opus est, servēmus. Ergō pareāmus necessitāti. Vādite, consulēs, redimite armīs cīvitātem, quam aurō maiōres nostrī redemērunt".
Consulēs, profectī ad Pontium, foedus fecērunt sescentōsque equitēs obsidum locō sē datūros esse pollicitl sunt.
Cum tempus constitūtum vēnisset, omnēs arma tradere iussi sunt, obsidēs in cūstōdiam abductī; tum consulibus palūdāmenta detrac ta sunt. Prīmī consulēs prope seminūdī sub iugum missī, tum legā ti, tribūni mīlitum centuriōnēsque, deinde singulae deinceps legiō nēs. Circumstābant armātī hostēs, exprobrantēs elūdentēsque, sunt que ab eis vulnerātī quīdam atque etiam necātī, si vultus eōrum victōrem offendit.. Ita, traductī sub iugum, domum remissī sunt.
Rēmae cum dē clāde cognitum esset, extemplō lūctus publicus indictus est. Gīvēs non ducibus sōlum īrāscēbantur, sed etiam inno xiīs mīlitibus, dicebantque eōs urbe accipiendōs non esse. Sērō ve luti captī in urbem ingressī, in domōs suās sē abdidērunt neque quis quam eōrum insequentibus diēbus in Forum aut in publicum pro cēdere ausus est. Consulēs novī creātī eōdem die senātum convoca vērunt et priōres consulēs adesse iussērunt. Ibi Spurius Postumius a consule interrogātus tamquam reus, cum eōdem vultū, quō sub iugum missus erat, sententiam dē pāce Caudīna hanc dīxit: ,,Quoniam foe dus iniussu populī factum est, non tenētur populus Romānus neque quicquam praeter nōs Samnitibus debētur. Dedāmur igitur nudī vinc tīque, quī id foedus fēcimus, et nostrō supplidō arma Romāna lī berēmus". Haec cum dīxisset, ingens virīad mīrātiō et misericordia cēpit patres. Senātūs consultum factum est, ut Postumius et Vetu rius traderentur fētiālibus, quī eōs Caudium perdūcerent et Samni tibus traderent. Interim celeriter novus exercitus conscriptus et ad Furculās Caudīnās ductus est.
Fētiāles, ubi ad portum Caudii vēnērunt, vestem detrahī Postu mio Veturioque, manūs post terga vincīrī iubent. Tum, postquam in concilium Samnitium perventum est, fētiālis ita dīxit: ,,Quando quidetn hī hominēs Iniussu populī Romānī foedus vobīscum fēcērunt, ob eam rem, ut populus Romānus scelere solvātur, hōs hominēs vōbīs dedo". Pontius vērō: "Neque ego", inquit, ,,istam deditiōnem accipiam, neque Samnītēs accipient, quia populō Samnītī omnēs debentur, quōs in potestāte habuī, aut prō eīs pāx. Si populus Romānus foedus ad Furculas Caudīnas factum repudiat, restituat legiōnēs intra saltum, ubi circumclūsae erant; recipiant arma, quae tradidērunt, omnia ha beant, quae habuērunt, priusquam in colloquium ventum est. Tum pā cem repudient, tum gerāmus bellum. Ego hōs, quōs deditis, non accipiō. Dēme, lictor, vincula Romānīs".
Sicillī incolumēs in castra revertērunt. Samnītēs vērō bellum periculōsum renovātum esse vīdērunt et tum dēmum senis Pontii con silia laudāverunt, cum, confectō bellō, inīquās pācis condiciōnēs accipere coactī sunt.


Raktiniai žodžiai

  • kaudijaus tarpeklis
  • tertium non datur
  • reicerei zaidimai

Darbų paieška

Naujausi darbai


Naudingos nuorodos