Karas su Epyro karaliumi Pyru
| Tema |
Lotynų kalba |
| Tipas |
Tekstas |
| Aprašymas |
Angustīs fīnibus patriae suae non contentī, Graecī iam antīquitus coloniās in diversās ōrās mittēbant. Quārum multae in Italiam meridionālem, angustō tantum marī a Graeciā disiunctam, dēductae erant (quam ob rem ea pars Italiae Magna Graecia vocābātur) brevīque propter ubertātem agrōrum et varietātem fructuum in florentem statum pervēnērunt. Hārum coloniārum potentissima Taren tum fuit, in sinū Tarentīnō positum. |
| Patalpinta |
2005-08-09 |
| Parsisiuntė |
25 |
|
|
Išsamus aprašymas
Tarentīnī, odiō in Romānōs flagrantēs, decem nāves eōrum, quae tempestāte in ipsōrum portum delātae erant, temere oppressērunt, quattuor demersērunt, ūnam cēpērunt, ducem mīlitēsque multōs interfēcērunt. Cum legātī, a Romānīs missī, in contiōne kesī essent, bellum Tarentīnīs indictum est. Illī, nē ab hoste, cui parēs non erant, opprimerentur, ad Pyrrhum, rēgem Epīri (quae est septentrionālis regiō Graeciae, ad Italiam versa), legātos mittunt, ōrantēs, ut auxiliō Graecīs urbibus venīret eāsque a ferō populō defenderet.
Rex laetus (erat enim glōriae cupidissimus eōque tempore in Graecia potentissimus), legātīs benigne acceptīs, cum tōtam Italiam iam armīs suīs devictam esse animō propōneret, imprīmīs cum Cineā, quī erat rēgī amīcus multumque apud eum valēbat, consilia sua communicāvit. Quī, ut erat veritātis amīcus: ,,Superātis Romānis", inquit, ,,quid actūrus es?" — ,,Italiae vicīna est Sicilia", inquit Pyrrhus, ,,nec difficile erit eam armis dccupāre". Tum Cineas: "Occupātā Siciliā, quid postea faciēs?" Rēx, quī nondum Cineae mentem perspēxit: ,,In Africam", inquit, ,,traicere mihi in animō est". — Cui ille: "Quid deinde, o rēx?" — ,,Tum denique, mī Cineas", inquit Pyrrhus, ,,nōs quiēti dabimus dulcīque ōtiō fruēmur". Tum Cineas: ,,Cur igitur istō ōtiō iam nunc non frueris?" — "Quia", inquit rex, ,,sine contentiōne et victoriā voluptātem ullam esse nego", Hīs dictīs, rēx legātos dimīsit, auxilium suum pollicitus.
Brevī cum magnō exercitū et vīgintī elephantīs in Italiam vēnit et contra Laevīnum consulem profectus est, qui ad fluvium quendam, non procul a Tarentō, castra posuerat. Memoriae proditum est, consulem, cum exploratōrēs Pyrrhi cēpisset, iussisse eōs per castra ducī, ostendī omnem exercitum tumque dimittī, ut Pyrrho renuntiārent, quae apud Romānos gererentur.
Romānī, cum fluvium transmīsissent, proelium commīsērunt. Septiēs iam Epirōtae impetum Romanōrum reiēcerant, cum equitēs Romānī subitō impetū sinistrum cornu eōrum perturbavērunt et tōtam paene aciem in fugam vertērunt. Sed Pyrrhus, cum suōs iam fugam parāre vidēret, ad ultimum auxilium descendit et elephantōs in Romānōs immīsit. Beluae istae, quās nunquam antea Romānī vīderant, equīs perterritīs, equitum ordinēs perrūpērunt obtrivēruntque, etingentem caedem effēcissent, nisi mīles quidam unum ex eīs vulnerasset, qui, dolōre consternātus et in Epirōtās conversus, eōrum ordinēs perturbāvit eōsque prohibuit longius persequī Romānōs. Novem mīlia Romanōrum interfecta sunt, Epirotārum quattuor mīlia.
Captīvōs Pyrrhus honorifice tractāvit; occīsos sepelīvit. Quōs cum vīdisset adversīs cum vulneribus et ferōcī vultū etiam mortuōs iacēre, manus ad caelum tetendisse dīcitur et dīxisse, se totum orbem terrārum vincere potuisse, si tales milites habuisset. Amīcīs vero gratulantibus: ,,Quid mihi cum tālī victoriā", inquit, ,,sī iterum eodem modō vicero, sine mīlitibus in Epīrum revertar".
Cum igitur putāret gloriōsam sibi fore pācem et foedus cum Romānīs post victoriam, Rōmam mīsit Cineam, qui pācem aequīs condiciōnibus propōneret. Is, cum Rōmam vēnisset et domōs principum cum ingentibus dōnīs circumīret, nusquam receptus est. Introductus deinde in cūriam, quamquam diserte rēgis virtūtem benevolentiamque ergā Romānōs verbīs praedicābat et dē condiciōnum aequitāte disserēbat, tamen hoc responsum audīvit: ,,Non est mōs Romanōrum, ut dē pāce agant cum hoste, quī intra fīnēs Italiae cōpiīs exterīs praeest. Rex, sī pacem a Romānīs impetrāre cupit, cōpiās ex Italia abdūcat, tum legātōs mittat". Ita, re infectā, ad rēgem revertit.
Hāc repulsā exacerbātus Pyrrhus rectā ad Romam exercitum ducere decrēvit. Quā iter faciēbat, agros vastābat, praedam undique agēbat. Iamque quadrāgintā mīlia passuum a Rōma aberat, cum repente, adventū duōrum exercituum Romanōrum perterritus, consiliō mutātō, recēssit. Cōpiīs per urbēs Campaniae dispositīs, ipse Tarentī hiemāvit.
Vēre insequenti iterum cum Romānis in meridionalī Italia conflixit. Per biduum pugnātum est. Priōre die Romānī paene vīcērunt, quia Pyrrhus propter iniquitātem locōrum neque equitātum explicāre, neque elephantōs in aciem dēdūcere potuit. Posterō autem die in plānum dēscendit et Romānōs acrī certāmine vicit, in quō Publius Decius Mūs, alter consul, voluntāriam mortem prō salūte patriae oppetīvit. Rēgī ipsī in pugni alterum bracchium transfīxum est.
Tertium cum eōdem hoste ad Beneventum acie congressus est. Diu pugna anceps fuit. Tandem elephantī discrīmen fēcērunt, cum perturbātī in Epirotārum ordinēs sē convertissent. Romānī, exercitū rēgis pulsō, castrīs ipsīs cum ingentī praedā potītī sunt; quattuor elephantī in urbem perductī. Rēx, omnī spē abiectā, noctu Tarentum fūgit, unde in Graeciam revertit. Ibī post biennium interfectus est. Tarentinīs victīs pāx et libertās data.Cum etiam ceterae urbes Magnae Graeciae, quae partēs Pyrrhī secūtae erant, Romanōrum potestātī sē dedidissent, omnis Italia Romānis paruit.
Raktiniai žodžiai
- epyro karalius
- kas buvo epyro karalius
- epyro valstybes karalius