MOKU.LT pradinis puslapis

Karas su ekvais, Cincinatas

Tema Lotynų kalba
Tipas Tekstas
Aprašymas Annō ab urbe conditā ducentēsimō nōnāgēsimō sextō Romānī, ab Aequīs laesī, Minucium consulem cum exercitū contra hostes mīsērunt, Is, cum diu sē castris pavidus tenēret, ab hostibus munitiōnibua circumdatus est, delētusque tum esset exercitus ducis ignaviā, nisi repertī essent quīnque equitēs, quī inter statiōnes hostkun perrūpērunt et Rōmam nuntiavērunt consulem exercitumque obsidērī.
Patalpinta 2005-08-09
Parsisiuntė 21

Išsamus aprašymas

Magnus terror ortus est. Quia in alterō consule parum praesidiī videbātur, dictatōrem dīcī placuit; omnium consensū Lucius Quinctius Cincinnātus dicitur, quī non minus paupertāte, quain industriā et probitāte inter patriciōs eminēbat.
Eo tempore trans Tiberim quattuor iugerum colēbat agrum; prope tugurium fuit, ubi cum familia habitābat. Eum legātī, operī agrestī intentum, invenērunt: taurīs enim arābat, nūdus propter sōlis calōrem, ut mōs erat agricolīs. Cum eum salutāvissent et in vicem ab eo salutāti essent, rogāvērunt, ut togātus mandāta senātus audīret. Tum ille admirātus et interrogans, satisne salva essent omnia (neque enim dē bellō audiverat), togam propere apportāre uxōrem iubet. Ubi eā velātus procēssit, dictatōrem eum legāti gratulantēs salūtant, in urbem vocant, qui terror sit in populo., expōnunt.
Quinctius sine morā nāvī publicā Romam navigāvit. Ibi magnō concursū propinquōrum amicorumque, patrum plēbisque exceptus, domum, quam ei publice addīxerant, vīgintī quattuor antecedentibus lictoribus dēductus est.
Habēbat autem dictātor Romanōrum rēgiam potestātem eique omnes magistrātus parēbant; dīcebātur in summo rerum discrimine in sex mensēs; adiuvābat eum magister equitum, quem ipse sibi dēligēbat.
Posterō diē dictātor, cum ante lūcem in Forum vēnisset, magistrum equitum delēgit Lucium Tarquinium, iuvenem nōbilem ac non minus, quam ipse, pauperem. Deinde cum magistrō equitum in contiōnem venit, iūs dīcit, tabernās tōtā urbe claudit, vetat quemquam privātas rēs agere, iubet omnēs, quī aetāte militārī essent, armātōs cum cibariīs coctīs in quīnque diēs vallisque duodēnis ante sōlis occāsum in campō Martiō adesse, reliquōs cīvēs cibaria mīlitibus coquere. Omnibus rēbus parātīs atque agmine instructō, legiōnes ipse dictātor, magister equitum suos equitēs dūcit. Summa alacritās ex timōre orta est. ,,Accelera, signifer, sequere, mīles", inter se clamābant dictatōri gratificantēs. Mediā nocte ad castra hostium perveniunt et signa constituunt.
Dictātor, equō clam castra hostium circumvectus et, quantum nocte perspicere" poterat, castrōrum situm ac formān contemplātus, tribūnis mīlitum imperāvit, ut sarcinās in ūnum locum conici mīlitesque cum armīs vallīsque in ordines suōs revertī iubērent. Tum exercitum omnem longō agmine circumdat hostium castrīs et, signō datō, clamōrem omnes tollere simulque fossam ante se quemque ducere et vallum iacere iubet. Iussa militēs exsequuntur; circumsonat clamor hostēs, in castra obsessī consulis venit. Consul arma suos capere et castra hostium expugnāre iubet. Aequī, ab exteriōre parte pugnam exspectantēs eōque versī, postquam sensērunt, proelium ab interiōre hoste commissum esse, eō omnēs cōpiās contraxērunt et, cum consule ad lūcem pugnantēs, dictatōrī noctem ad opus perficiendum vacuam dedērunt. Prīmā lūce iam circumvallātī a dictatōre erant. Tum anceps malum urgēbat: nam et consul proelium renovāre parābat et dictatōris mīlitēs iam vallum invadēbant. Itaque a proelio ad precēs versi, dictatōrem ōrāre coepērunt, nē omnes occīdī iubēret, ut inermēs sē domōs revertī sineret. Is duces aliosque principēs vinctōs ad se addūcī iussit, sanguinis Aequōrum sē non egēre dixit, sed, ut signum summae ignominiae prō iniuria populī Romānī eis imponerētur, sub iugum eos missum īrī. Ex tribus hastīs iugum factum est: humi fixae duae, superque eas transversa ūna deligāta. Sub hoc iugum dictātor Aequōs mīsit. Captīs castrīs hostium, omnium rērum plēnīs, praedam suis tantum mīlitibus dedit; ad consulārem exercitum ipsumque constilem convefsus: "Carēbitis", inquit, "praedae parte, mīlites, ex eō hoste, cuius praeda ipsī prope fuistis. Tū vero, Lucī Minūcī, quoniam virtūtem consulārem non praestitistī, legātus hīs legiōnibus praeeris". HIs verbīs neque mīlites exacerbātī, neque dux offensus erat; quin etiam dictatōrī et corōnam auream libram pondo decrevērunt et proficiscentem eum patrōnum salutavērunt. Rōmae Quinctiō triumphus a senātu datus est; ductī ante currum hostium ducēs, militāria signa portāta, secūtus exercitus, praedā onustus. Tōtā urbe summa laetitia fuit; ante omnium domos epulae instruebantur. Ille vero, sēdecim diēbus officiō suō perfectō, dictaturā se abdicāvit et ad bovēs relictōs revertit.


Raktiniai žodžiai

  • cincinatas
  • antas pasaulinis karas
  • magister equitum

Darbų paieška

Naujausi darbai


Naudingos nuorodos