MOKU.LT pradinis puslapis

Jeruzalės paėmimas, Vezuvijaus išsiveržimas

Tema Lotynų kalba
Tipas Tekstas
Aprašymas Titus, imperātor factus, omnēs labōrēs ad imperium suum confirmandum referēbat. Nonnullī scriptōrēs Romānī tradunt Titum imperatōrem factum omnēs labōres ad utilitātem rettulisse salutīque multārum gentium, quae imperio Romanōrum subiectae erant, servivisse, ob eamque causam amōrem et deliciās generis humānī appeliātum esse.
Patalpinta 2005-08-09
Parsisiuntė 30

Išsamus aprašymas

Neminem enim unquam, qui eius opem implorāret, sine spe dīmīsisse, interdum plūra pollicitum esse, quam praestāre posset; idque vituperantibus amīcis respondēre solitum esse, non oportēre quemquam ab imperatōre tristem discēdere. Atque etiam recordātum quondam inter cēnam dīxisse: "Amīcī, cum hōdiē nihil cuīquam praestitissem, diem perdidi".
Vespasiāno patre regnante, bellum cum Iudaeis gessit, qui, seditiōne factā, praesidia Romanōrum, per Palaestīnam disposita oppressērunt. Quos ut punīret, septuāgintā mīlia mīlitum ad Hierosolyma dūxit. At prīmō hanc urbem delēre noluit, sed postquam Iudaeī, nocturnā eruptiōne factā, opera Romanōrum combussērunt, urbem circumvallāvit, ut hostēs fame ad deditiōnem cōgeret. Tandem, cum, multīs milibus Iudaeōrum fame absumptīs, nē mentiō quidem deditiōnis fieret, vī urbem cēpit eamque incendī iussit. Nē templo quidem Salomōnis mīlites pepercērunt. Omnia ferrō ignīque delēta sunt; paucae tantum rēs pretiōsae ad triumphum ducis servātae. Urbs solō aequāta et Palaestīna provincia Romāna facta est. In memoriam eius rei arcus Romae exstructus, quī nunc quoque exstat.
Immatūrā morte multa, quae inierat, consilia exsequī prohibitus est. Obiit quadragēsimō alterō aetātis annō, postquam duōs tantum annōs regnāvit.
Tristia quaedam commemoranda sunt, quae sub eō accidērunt, ut incendium Romae per trēs diēs totidemque noctēs, et pestilentia saevissima, et conflagrātiō Vesuvii montis. Hōrum malōrum id, quod ultimō locō nomināvimus, gravissimum fuit. Nam cinere, ex Vesuviō monte eiectō, Herculaneum et Pompeiī, duo pulcherrima oppida, obruta sunt. Quae rēs ex Pliniī scriptōris testimoniō, quī eam conflagrātiōnem ipse vīdit, ita ostendī potest.
Ante diem IX Kal. Septembrēs (is fuit annus ab urbe conditā octingentēsimus tricēsimus tertius), horā septimā nūbes inusitātae magnitūdinis et speciēi, ex Vesuviō orta, appāruit, cuius similitūdinem et formam pīnus optime expresserit. Quae interdum candida, interdum sordida, quasī terram aut cinerem ferret, non multō post in terram descendit, omnia calīgine operiens. Iam cinis cadere coepit, calidus et densus, iam pumicēs nigrī et fractī igne lapides. Interim ē Vesuviō monte plūribus in locīs latissimae et altissimae flammae relucēbant, quārum fulgof tenebrīs noctis augebātur. Mare in sē resorbērī et motū terrae quasī repellī vīsum est. Horribiliōrem verō aspectum oppida, sub radīcibus Vesuviī sita, praebēbant. Nox, omnibus noctibus nigrior densiorque, ea premēbat. Crebris terrae motibus tecta nutābant et, quasī eruta e sēdibus suīs, modo huc, modo illuc ferēbantur. Audiēbantur ululātūs mulierum, flētūs infantium, clamōres virōrum; aliī parentēs, aliī līberōs, aliī coniuges vōcibus requirēbant; hī suum cāsum, aliī suōrum lamentabantur; aliī metū mortis mortem precābantur; multī ad deōs manūs tollēbant; plūrēs nusquam iam deōs esse aeternamque illam noctem mundō fore praedicābant. Tandemtertiō diē illae tenebrae quasī in fūmum discessērunt, mox diēs vērus, sol etiam efFulsit, lūridus tamen, quālis esse, cum deficit, solet, longeque alia loca, atque antea fuerant, ostendit: omnia mutāta altoque cinere, tamquam nive, tecta.
Oppida illa obruta, postquam diu quasī in sepulcrō iacuērunt, nostrīs temporibus detecta sunt. Innumerābilēs rēs, quibus vīta domestica et publica veterum illūstrātur, apertae sunt et etiam nunc aperiuntur. Urbs Pompeiī tōta fere eruta est.


Raktiniai žodžiai

  • vezuvijaus issiverzimas
  • vezuvijaus išsiveržimas
  • vezuvijaus išsiveržimai

Darbų paieška

Naujausi darbai


Naudingos nuorodos