MOKU.LT pradinis puslapis

Octaviānus, Iuliae, Gaii Caesaris

Tema Lotynų kalba
Tipas Tekstas
Aprašymas Octaviānus, Iuliae, Gaii Caesaris sorōris, nepos, ab avō adoptātus est eiusque herēs in testamentō scriptus. Ubi occīsum Caesarem herēdemque sē relictum esse cognōvit, statim hereditātem adiit, nōmen Caesaris accēpit collectōque veterānōrum exercitu, ut Gaii Caesaris necem ulciscerētur, ad urbem hostiliter accēssit mīsitque, quī nōmine exercitus sibi consulatum deposcerent. Cunctante senātū, centuriō, princeps legatiōnis, reiectō sagulō, ostendens gladium, in cūria: "Hic faciet", inquit, ,,sī vos non fēceritis".
Patalpinta 2005-08-09
Parsisiuntė 21

Išsamus aprašymas

Ita Octaviānus vicēsimō aetātis annō consul fectus est. Tum foedus cum Antoniō iniit, ut suos quisque inimīcōs persequerētur. In quōs crūdelissime ab utrōque saevītum est. Multī tum nōbilissimī virī, in hīs Cicerō, periērunt.
Cum vero Antonius, repudiāta Octaviāni sorōre, Cleopatram, Aegypti regīnam, uxōrem dūxisset, res paulātim ad bellum vēnit. Apud Actium, quī locus est in Epīrō, navālī proeliō dīmicāvērunt. Victum et fugientem Antonium persecūtus, Octaviānus Aegyptum petiit et Alexandrēam, quō Antonius cum Cleopatra confūgerat, obsēdit. Antonius mortem sibi ipse consciit, Cleopatra, quam Octaviānus, Alexandrēa captā, cupiēbat vīvam deprehendere triumphōque servāre, anguem sibi afferrī iussit eiusque morsū periit.
Hostibus victīs, sōlus imperio potītus, Octaviānus multīs ignōvit, etiam eīs, quī graviter eum offenderant. Reversus in Italiam, triumphans Rōmam ingressus est. Maximi honōrēs ei a senātū delātī sunt Ipse Augustus nōminātus et in honōrem eius octāvus mensis eōdem nōmine appellātus est, quia illō mense bellīs civīlibus fīnis positus erat. Etiam patris patriae cognōmen senatōrēs maximō consensū ei dētulērunt.
Pāce firmatā, Augustus summō opere nītebātur, ut populum, prāvīs mōribus adsuētum, ad priscōs illōs mōrēs converteret. Quod cum intellegeret optime sē per litteras ingenuāsque artes assequī posse, eās omnī modō fovēbat. Nec frustrā. Nam multa ingenia brevī efflōruērunt aetatīque Augustī tantum splendōrem addidērunt, quantus nullīus posterae aetātis proprius fuit. Et meritō aurea aetas Latinārum litterārum nunc vocātur.
Ipsam quoque urbem, quam prō maiestāte imperiī non satis ornātam invēnerat, pulcherrimīs exornāvit aedificiīs. Itaque glōriabātur marmoream sē relinquere, quam latericiam accēpisset.
Ita per quadrāgintā quattuor annos maximā cum glōria regnāvit, obiit septuāgesimō sextō aetātis anno. Ei successit Tiberius.


Raktiniai žodžiai

  • apie kleopatra anglu kalba rasinys
  • atsisiųsti en patris muzika
  • gaii

Darbų paieška

Naujausi darbai


Naudingos nuorodos