|
|
Imperatorius Neronas, Romos gaisras
| Tema |
Lotynų kalba |
| Tipas |
Tekstas |
| Aprašymas |
Nero, quintus imperātor, iuvenis duodēvīgintī annōrum, regnō successit. Prīmō mitem et benevolum sē praestitit; deinde saevō ingeniō suo indulgēre coepit crudelissimusque tyrannus factus est. Ac prīmum quidem in suōs saevīre coepit: nam frātrem, uxōrem, etiam mātrem interfēcit, postea nihil sibi vetitum esse arbitrātus, honestissimum quemque, nē incorruptunr testem iniquitātis suae habēret, interficiēbat, privātōs hominēs, urbēs, templa spoliābat nūdābatque, quicquid ubīque pretiōsi erat, pervestigābat atque adimēbat. |
| Patalpinta |
2005-08-09 |
| Parsisiuntė |
75 |
|
|
Išsamus aprašymas
Summum se artificem simulans magnificentissimōs lūdōs in Circō edēbat, ubi ipse aurīga spectabātur, aut in theatrō citharoedī ornātu in scaenam prodībat cantābatque, plaudente populō.
Romā non contentus, in Graeciam profectus est, praemia artis petens, unde, multīs corōnīs donātus (nam saepe sē ipse victōrem provocāvit). Rōmam ingressus est eōdem curru, quō Augustus triumphāvit, corōnam in capite gerens, praeeunte turbā aliās corōnās portantium et sequentibus plausōribus, quī mīlites sē esse triumphī eius clamitābant.
Denique, ut aliquid novī atque inaudītī faceret, quasī offensus deformitāte veterum aedificiōrum et angustiīs vīcōrum, urbem incendit, idque palam, nam multī servōs eius cum taedīs in praediīs suīs deprehendērunt. Per sex diēs septemque noctēs ignis saevīvit. Privāta aedificia, templa, monumenta antīqua absumpta sunt.
Multī, per agrōs dispersī, fame periērunt; aliī, desideriō suōrum, quōs ex flammā eripere non poterant, ipsī sē morti obtulērunt. Nec quisquam flammam rcstinguere suaque servāre audēbat, quia aliī minīs id facere prohibēbant, aliī palam facēs iaciēbant atque esse sibi auctōrem clamitābant. Eō ipsō tempore Nero, de turrī hoc incendium spectans laetusque, ut ipse aiēbat, flammae pulchritūdine, scaenicō habitū carmen de excidiō urbis Troiae cantābat.
Ex quattuordecim regiōnibus, in quās tum Rōma erat divīsa, quattuor integrae mansērunt, trēs solō aequātae, in septem reliquis pauca tectōrum vestigia superfuērunt.
Brevī tempore ipsum poena, iamdūdum merita, secūta est. Nam Gallicae et Hispānae legiōnes contrā eum coniuravērunt. A quibus Galba imperātor provocātus Romam cum magno exercitu contendit. Quod cum Nero cognōvisset, perterritus diu sine vōce et prope intermortuus iacuit, deinde procurrit, quasī sē in Tiberim praecipitatūrus, tandem, spērans sē aliquō occultō locō satis tūtum fore, equum ascendit et in suburbānum liberti cuiusdam fūgit. Cum vērō in fugā e proximīs castrīs clamōrem mīlitum audisset, dimissō equō, clam ad villae parietem evāsit atque, hortante lībertō, quadrupes per angustias effossae cavernae in proximam cellam prorepsit. Iamque equites appropinquābant, quibus praeceptum erat, ,ut vīvum eum attraherent. Quod ut sensit: ,,Quālis", inquit, "artifex pereo", simul ferrum iugulo adēgit, ūnō ex libertis adiuvante.
Ita turpissima vīta foedissimum fīnem habuit.
Raktiniai žodžiai
- neronas
- romos gaisras
- imperatorius neronas
|
Darbų paieška
Naujausi darbai
Naudingos nuorodos
|