MOKU.LT pradinis puslapis

Hannibal Marcus Claudius Marcellus

Tema Lotynų kalba
Tipas Tekstas
Aprašymas Inter ducēs Romanōrum, quī bellō Punicō intererant, Marcus Claudius Marcellus summam glōriam, captīs Syracūsīs, adeptus est.
Patalpinta 2005-08-09
Parsisiuntė 36

Išsamus aprašymas

Haec urbs, in orientālī litore Siciliae a Graecis condita, eīs temporibus praeter ceterās urbēs et divitiīs et artibus flōruit. Maxime ab Hierōne rēge amplificāta et exornāta erat, quī, dum regnābat, semper amīcum sē ac socium populī Romanī praestitit. Post eius mortem Syracusānī ad Carthaginicnsēs defecērunt.
Hāc rē cognitā, Romānī cōpiās pedestrēs et classem ad Syracūsas movērunt; quibus Marcellus, consul creātus, praeerat. Is terrā marīque Syracūsas oppugnāre coepit, operibus urbī admōtīs; et habuisset, profecto successum dux perītus, nisi ūnus homo Syracūsīs eō tempore fuisset, Architnēdes is erat, ēgregius spectātor caeli siderumque, mīrabilior tamen inventor ac machinātor bellicōrum tormentōrum operumque, quibus facile hostium conātus frustrabātur. Quī cum vīdisset hostem classe rem gerere velle, variae magnitūdinīs tormenta in anūrō disposuit: in nāvēs, quae procul erant, saxa ingentis ponderis emittēbat, propiōrēs leviōribus eōque magis crebrīs petēbat tēlīs; quae ariete mūrum quassātum subībant nāvēs, in has tollenōne ūtebātur; cuius ferrea manus, firmae catēnae illigāta, prōrae nāvis iniciebātur ac prīmō, gravī libramentō plumbī ad solum recellente, suspensā prorā, nāvem in puppim statuēbat, deinde, plumbō subitō remissō, velut ex mūrō cadentem nāvem cum ingentī trepidātiōne nautārum undae adfligēbat et nāvem submergēbat. Marcellus, cum marī nihil proficeret, terrā rem gerere statuit. Hic quoque ab Archimēde magnō cum detrimentō repulsus, oppugnatiōne destitit, urbem undique obsidiōne clausit commeatūque hostem prohibuit.
Obsidio per trēs annōs fuit, non minus obsidentibus, quam obsessīs gravis. Nam propter intolerandum aestum pestilentia orta est; et quamquam maior vīs pestis hostium castra, quam Romāna corripuerat, multī tamen ex Romānō exercitū eādem peste absumptī sunt.
Tandem Marcellus, edoctus a transfugā, diē festō, quem large vinō celebrābant Syracusānī, urbem expugnāre statuit. Itaque mediā nocte, cum plerīque Syracusānī, vinō oppressī, somnō sē dedissent, ad humiliōrem partem mūrī, quam iam antea animadverterat, delectam mīlitum manum mīsit. Quae silentiō noctis dēducta, scālīs admōtīs, in mūrum ascendit reliquīsque viam patefēcit. Tamen etiam posthac diu Romānīs et cum Syracusānīs et cum Carthaginiensibus in diversis partibus urbis pugnandum erat. Denique, cum defensōrum aliī caesī essent, aliī fugissent, nonnullī etiam hostibus se tradidissent, urbs pulchcrrima atque clārissima capta et a mīlitibus direpta est.
In hoc tumultū Archimēdes quoque perisse dīcitur. Is, dum mīlitēs Romānī urbem diripiēbant, domī sedēbat et, urbem captam esse non sentiens, novam quandam machinam excōgitābat, cum formās quāsdam in arēna attcnte describeret. Repente mīles, praedam quaerens, in domum irrūpit, strictōque gladiō, quis esset, interrogāvit. At senex, in cōgitatiōne defīxus, nōmine suō non indicāto, nihil aliud nisi hoc: ,,Nō1ī", inquit, ,,obsecro, circulōs meos turbāre". Itaque a mīlite interfectus est. Marcellus, quī iam antea ēdīxerat, ut mīlites capitī Archimēdis parcerent, aegre mortem eius tulit, sepultūrae cūram ipse habuit, propinquīs eius inquisītīs honōrem tribuit. Archimēdis sepulcrum etiam posteriōribus saeculīs celebre fuit.
Ipse Marcellus insequentī annō mortem obiit. Nam adversus Hannibalem missus, tumulum, quī erat inter castra Carthaginiensium et Romanorum, occupatūrus, in insidiās, ab Hannibale collocātas, dēlāpsus, hastā transfīxus est. Inventum Marcellī corpus Hannibal magnifice sepelīvit.


Raktiniai žodžiai

  • hannibal
  • homo gravis
  • hannibal istorija

Darbų paieška

Naujausi darbai


Naudingos nuorodos