MOKU.LT pradinis puslapis

Gnaeō Pompeiō

Tema Lotynų kalba
Tipas Tekstas
Aprašymas Sullā mortuō, anxiī omnēs circumspectābant, quis ei succēssūrus esset. Erat autem hīs temporibus nēmō clārior aut populō grātior Gnaeō Pompeiō. Is, senatōriō genere ortus et bellō civīlī Sullam secūtus, maxime ab eō diligebātur. Nam ei venientī solēbat sellā assurgere et caput aperīre et equo descendere, quem honorem neminī aliī tribuēbat. Ubi in Siciliā et in Africā inimīcos Sullae superāvit, iussus exercitum dimittere, paruit dictatōrī et Rōmam revertit, sed triumrphum postulāvit.
Patalpinta 2005-08-09
Parsisiuntė 38

Išsamus aprašymas

Quem cum negāvisset Sulla, non deterritus a propositō, ausus est dīcere plūrēs adorāre solem orientem, quam occidentem. Id responsum quo valēret, etsi intellegēbat Sulla, tamen, audaciam adolescentis admīrātus, exclamāvisse dicitur: ,,Triumphet!"
Annō post, quam Sulla mortem obierat, in Hispaniam missus, ultimum ibi ducem factiōnis Mariānae superāvit dumque in Italiam cum victōre exercitu revertitur, seditiōnem servōrum oppressit.
Per illa tempora pirātae omnia maria occupavērunt, ut Romānīs, totīus orbis terrārum dominīs, nē in Italiā quidem tūta esset navigātiō. Magna enim classe contractā et in multīs occultīsque locīs Maris Internī praesidiīs collocātīs, iam non latrociniīs, sed bellō Romānōs persequēbantur, complūribus urbibus direptīs et Romānīs commeātu, quī tum ex Aegyptō, Africā, Siciliā marī subvehebātur, interclūsīs. Placuit igitur ad id quoque bellum Gn. Pompeium, iterum functum consulātū, cum imperiō extraordinarīo mittere. Quod ille intrā paucōs mensēs incrēdibilī felicitāte et celeritāte confēcit.
Deinde ad bellum contrā Mithridātem, qui rursus pācem rūperat, profectus, in Asiam magna celeritāte contendit. Rēgem usque ad Caucasī iugum persecūtus, nocturnō proeliō vicit, castra diripuit, ipsum in ultimās ōrās regnī fugere coēgit, ubī acerbissimus ille nōminis Romānī hostis, quī ōlim ūnō diē circā centum mīlia Romanōrum in Asiā versantium occīderat, a fīliō suō oppressus, venēnō sumptō, se interēmit.
Tum aliōs orientis rēgēs et gentēs superāvit; inde in Iudaeam profectus, prīmus Romanōrum hunc populum domuit, Hierosolyma, caput gentis, tertiō obsidiōnis mense cepit et templum iūre victōris intrāvit.
Ita fīnibus imperiī usque ad extrēmas ōrās propagātīs et rēbus Asiae compositīs, in Italiam revertit. Ad urbem non, ut Marius vel Sulla, armātus, sed dimissō exercitū vēnit et tertium triumphum dūxit. Ante triumphantis currum ductī sunt fīliī Mithridātis et Aristobūlus, regulus Iudaeōrum; praelāta ingens pecunia aurī atque argentī infīnītum pondus; quodque iam diu Rōmae inaudītum erat, currum triumphantis non lūctus aut exsecratiōnēs, sed commūnis laetitia ac vōta secūta sunt. Ab omnibus victor Africae, Europae, Asiae vocābātur et cognōmine Magnī, quod prīmus ei, ex Africa redeuntī, Sulla dederat, salutābātur; fēlixque āppellārī potuit, nisi adversam fortūnam iam senex esset expertus.


Raktiniai žodžiai

  • uab pecunia
  • ōlim

Darbų paieška

Naujausi darbai


Naudingos nuorodos