Galų antpuolis
| Tema |
Lotynų kalba |
| Tipas |
Tekstas |
| Aprašymas |
Annō ab urbe conditā trecentēsimō sexāgēsimō quartō venērunt ad senatum legātī Clusinōrum, auxilium petentes adversus Gallos, quī Clusium, urbem, eōrum, obsidēbant. |
| Patalpinta |
2005-08-09 |
| Parsisiuntė |
38 |
|
|
Išsamus aprašymas
Gallī, dē quibus Romāni nihil antea audiverant, iam pridem Italiam Septentriōnalem incolēbant. Tum vero, inopiā agrōrum coactī, cum līberīs et coniugibus, iumentis omnīque re familiāri novas sibi sēdēs quaerere statuērunt et in partes Italiae meridionāles demigrāre. Incolīs, quibus in itinere occurrēbant, incredibilem terrōrem iniciēbant: erant enim ingenti corporum vī ac magnitūdine, capillīs promissīs, tegebantur pellibus ferārum, armātī erant longīs gladiīs; incedēbant longe ac late fūsō agmine, immensum spatium obtinentes et iter suum clamoribus, incendiīs, vastātiōnibus significantes. Summus eōrum dux Brennus appellabātur.
Romānīs, postquam Clusīnos audīvērunt, placuit primo trēs legātōs ad novam atque inaudītam gentem mittere. Missī sunt tres fratres Fabiī, quī senātus populīque Romānī nōmine Gallos monērent, nē sociōs populī Romānī oppugnārent. Quī cum mandāta in concilio Gallōrum exposuissent, Gallī: ,,Nē nōs quidem", inquiunt, ,,pācem aspernāmur, sī Clusīni nōbis partem agrī suī concēdent, cuius ipsi non egent; aliter pacem non impetrābunt. Nōmen Romānum quamquam prīmum audīmus, tamen eos fortēs virōs esse credimus, quoniam Clusīni eōrum auxilium imploravērunt. Coram vōbis, si opus erit, pugnabimus cum Clusīnīs, ut Rōmam nuntiāre possītis, quantum Galli virtūte ceterīs gentibus praestent. Nōbīs in armīs iūs est; omnia fortium virōrum esse credimus". Legātī superbe ad ea respondērunt; utrimque accenduntur animī, discurrunt ad arma, proelium committitur. In eō proeliō contrā iūs gentium legātī RoAaanōrum arma capiunt ūnusque ex iīs ducem Gallōrum occīdit.
Celeriter per tōtam aciem Gallōrum divulgātur fāma legātōs Romanōrum pugnae interfuisse. Vertitur īra a Clusīnīs in Romānōs; omis^ sā pugnā, receptui canunt, consilium convocant. Nonnullī ducēs protinus cum exercitū ad urbem Rōmam proficiscendum esse censēbant; vīcit tamen sententia seniōrum, ut legātī prius mitterentur questum Ihiuriās et deditiōnem Fabiōrum postulātum. Sed plūs, quam itistae querēlae legatōrum, apud Romānōs nōbilitās et opes Fabiōrum valuērunt' Itaque non modo non punītī, sed etiam summīs honoribus a populō ornāti sunt. Gallī infensī, iam palam bellum minitantēs, ad suōs revertērunt. Quōrum ducēs, postquam accepērunt, elūsam suam legātiōnem esse honoremque habitum violātōribus iūris gentium, īrā flagrantēs, citātō agmine ad Rōmam contendunt. Incolīs, quī, adventū eōrum perterritī, ad arma currere vel fugam capessere parābant, Rōmam sē petere clamābant, illīs autem nihil timendum esse, Iamque omnia circum Rōmam loca plēna hostium erant tōtaque regiō trucī cantū horrendīsque clamoribus resonabat.
Romānī ad undecimum lapidem ab urbe Gallīs occurrunt, quā flūmen Allia in Tiberim influit. Ibi, non locō castrīs ante captō, non vallō praemunītō, temere instruunt aciem. Pugna commissa est a. d. XV Kal. Augustas. Cum mīlitēs Romānī magna Gallōrum corpora conspēxissent, ingens terror animos eorum occupāvit; plurimī, non tentātō certāmine, integrī terga vertērunt. Circā rīpam Tiberis magna caedēs facta, multī gurgite haustī sunt. Maxima taxnen pars incolumis Veiōs aufūgit, unde nē nuntius quidem clādis Rōmam missus est. Reliquī, qui procūl a flūmine sub monte steterant, Rōmam petivērunt et, nē clausīs quidem portīs urbis, in arcem confūgērunt.
Gallī, repentīnā victoriā obstupefactī, prīmō stabant, velut ignārī, quid accidisset; deinde insidiās verēbantur, postrēmō caesōrum arma legērunt. Tum dēmum, cum nihil periculōsum vīdissent, viam ingressī, non multō ante sōlis occāsum ad urbem Rōmam pervēnērunt. Ibi non portās clausās esse, non statiōnem pro portīs excubāre, non arimātōs esse in mūrīs vident; iterum insidiās veritī, noctem extrā moenia degere statuērunt, equitibus missīs, quī explorārent, quid apud hostes gererētur.
Romānī interea tōtam urbem lamentatiōnibus implēvērunt. Nox insomnis agebātur inter dissonōs cantūs barbarōrum, circā moenia vagantium; lūx appropinquans exanimāvit paene trementēs, cum signa hostium iam prope portās vidērent.
Neque tamen dēfuit prudentioribus consilium. Quoniam urbs defendī non poterat, placuit delectam iuventūtem senatumque omnem curn līberīs coniugibusque in Capitolium dēdūcere; armīs et frūmentō comportatīs, ex hōc locō munītō deōs hominesque et nōmen Romānum defendere; sacerdōtēs et Vestālēs virginēs, sacra publica a rapīna et incencKs abscondere. Reliqua turba cīvium sine duce partim per agrōs dilapsa est, partim urbēs petīvit fīnitimās. At senēs triumphālēs consularesque negavērunt se urbem relictūrōs esse: in aedibus suīs mansūri mortī sē destinābant. Neque eos dolor aut lacrimae suōrum mōvērunt: indūtī vestibus, quālēs in triumphīs pompīsque solemnibus gestāre solēbant, in vestibulīs aedium sellīs eburneīs consedērunt, adventum hostium exspectantēs.
Gallī, ingressī sine ullō certāmine, patentibus portīs, in Forum perveniunt spectantēs templa deōrum arcemque, quae sōla speciem belli praebēbat. Tum, modicō relictō praesidiō, ceterī ad praedam per vacuās hominibus viās dilābuntur, pars in proximās domōs ruit, pars ultimās petit. Cum senes in vestibulīs aedium sedentes conspēxissent, admīrātī constitērunt, deōs, non hominēs esse arbitrātī. Tum ūnus cx Gallīs barbam senis cuiusdam permulsisse dīcitur; ille indignātus scipiōnem in caput eius incussit īramque barbarī movit. Ab eō initium caedis factum est omnēsque in sēdibus suīs trucidātī sunt.
Aliquot diēbus post Gallī impetum in arcem faciunt. Prīmā lūce, signō datō, multitūdō eōrum in Foro instruitur et, testūdine factā, in rūpes ascendēre conātur. Romānī hostem ascendere sinunt, ipsī in medio fere clivo resistunt, e locō superiōre impetu facto, hostēs detrūdunt. Illī, magna cum clāde repulsī, obsidiōnem parant. Custodiīs utrīmque dispositīs, nē quis hostium aut evāderet aut invāderet, sua utrīque castra silentiō custodiunt.
Ēō tempore Ardeae, quae urbs non procul a Rōmā posita erat, habitābat Camillus, clārissimus dux Romānōrum, odiō cīvium in exsilium missus. Quī Veiōs e proeliō confūgerant, arcessere eum statuērunt; sed antea senātus, quī in Capitoliō obsidebātur, consulendus erat. Cum omnēs viae custodiīs hostium tenērentur, iuvenis quidam, incubans cortici, secundum Tiberim ad urbem navigāvit, inde per praeruptum saxum, ab hostibus neglectum, in arcem ascendit et apud senātum mandāta exercitūs exposuit. Acceptō senātūs consultō, ut Camillus ex exsiliō revocārētur et dictātor dīcerētur, eādem viā degressus, incolumis ad suōs pervēnit. Ita Camillus exercitui, quī Veiis erat, praepositus est.
Interim Gallī, animadversīs vestigiīs humānis, quā nuntius, Veiis missus, ascenderat, nocte sublustrī aliī aliīs innīsī et inter sē sublevantēs, in collem silentiō ascendērunt et non sōlum custēdēs dispositōs fefellērunt, sed nē canes quidem excitāvērunt. Anserēs vero, Iunōnis sacrī, quī in Capitoliō alebantur, strepitum nocturnum animadvertērunt. Hārum avium clangōre excitātus Marcus Manlius, vir bellō egregius, arma arripit Gallumque, quī iam in summō colle constiterat, clipeō ferit deturbatque. Eius cāsū proximī prostrātī sunt; āliōs, quī saxa manibus amplexī erant, gladiō transfīgit. Iamque aliī mīlites, e somnō excitātī, telīs saxīsque hostēs proturbābant, tōtaque Gallōrum aciēs in praeceps dēiecta est.
Lūce ortā, tribūnī mīlites ad concilium convocavērunt; Manlius ob virtūtem laudātus dōnātusque est non sōlum a tribūnīs, sed etiam a mīlitibus; vigil eius locī, ubi hostēs ascenderant, dē saxo dēicitur. Inde utrimque custōdiae diligentiōres habitae sunt.
Erat iam septimus mensis obsidiōnis et uterque exercitus maxime laborābat: Romānos famēs, Gallōs insuper etiam pestilentia vexābat. Itaque, dum Camillus Veiīs delectum habet omniaque ad bellum necessaria summā cum industriā ac diligentiā parat, indūtiīs factīs, colloquium de deditiōne habitum est. Tandem ex senatūs consultō tribūnī a Brennō discessum mīlle pondō aurī redemērunt. Fāma est Brennum, cum pecūnia penderētur, falsō ponderī etiam gladium adiēcisse et insuper insolentem vōcem ,,Vae victīs" addidisse.
Sed nondum omne aurum appensum erat, cum subitō Camillus dictātor cum exercitū intervenit, pactiōnem, iniussu suō factam, ratam csse negat Gallōsque ad pugnam provocat. Illī arma capiunt, īrātī in aciem Romānam bene. instructam, invādunt. Iam verterat fortūna: primō concursū non difficilius victī sunt Galli, quam ad Alliam vīcerant. Alterō deinde proeliō vincuntur ab eōdem Camillō ad octāvum lapidem. Ibi nihil nisi caedēs fuit. Castra eōrum capta et nē nuntius quidem clādis relictus est.
Dictātor triumphans in urbem ingressus est et a mīlitibus Romulus ac parens patriae alterque conditor urbis appellātus. Rpma paulātim e ruīnīs restaurāta atque in meliōrem etiam statum redacta est.
Raktiniai žodžiai
- antpuolis
- dux
- et arma lotynų kalba