MOKU.LT pradinis puslapis

Gajus Marijus ir Lucijus Kornelijus Sula

Tema Lotynų kalba
Tipas Tekstas
Aprašymas Prīmum bellum civīle a Sulla et a Mariō motum est. Gaius Marius, humilī genere nātus, erat ingeniī asperī, magni tūdine et robore corporis insignis; rudis omnīno litterārum, rei mili tāris perītissimus; spernens luxuriam et divitiās, laudis atque honō rum cupidissimus; nullō terrebātur periculō, dummodo glōriam asse querētur. Summam autem glōriam adeptus est, cum Romānos terrō re Cimbricō līberavisset.
Patalpinta 2005-08-09
Parsisiuntė 55

Išsamus aprašymas

Annō ab urbe conditā sescentēsimō quadrāgēsimō prīmō eam pro vinciam Romānam, quae, trans Alpēs sita, Marī Internō adiacēbat, ignōtī adhuc ac ferī barbarī aggressī sunt, quī Cimbrī et Teutones vocābantur. Quī ab extrēmīs Germaniae fīnibus profectī, quia in pat riā inopiā agrī premebantur, in aliīs regiōnibus sēdes sibi quaerēbant, cumque in provinciam Romānam vēnissent, ubertāte et amoenitāte locōrum pellectī, ibi considere neque prius conquiescere constitu ērunt, quam tōtam Italiam occupārent. Trecenta mīlia mīlitum fuis se dicebantur, quōs multō maior turba mulierum ac līberōrum seque bātur; corporum magnitūdine eminentēs pellibusque ferārum indū tī, non hominēs, sed gigantēs fuisse videbantur; dē summis interdum montibus, scutīs suppositis, in vallēs devolvēbantur, altissima flūmina, non ponte factō, sed truncīs arborum vel saxīs comportātīs atque ita aquā remōtā, transmittere solēbant. Frustrā his advenīs ducēs Ro mānī resistere conātī sunt: exercitus eōrum fugātī, castra capta et di repta sunt. Iamque Alpēs superāre et ipsam Rōmam petere parābant, sicut antea Gallī fēcerant, nisi Marius eīs obviam isset.
Is, annō ab urbe conditā sescentesimō quinquāgesimō iterum a populō consul crcātus, sine mora magnis itineribus contrā hostēs profectus est, cumque eis prope flūmen Rhodanum occurrisset, castra locō idoneō munīvit. Ibi animōs mīlitum sevērā disciplīnā coērcēbat, corpora omnī genere exercitatiōnum et operum firmābat.
Interea barbarī, multīs aliīs gentibus sibi adiunctīs, ex duābus partibus Italiam invādere constituērunt. Cimbrī ad Alpēs vertērunt, Teutonēs praeter maritimam oram contendērunt. Dum hī praeter castra Romāna per sex diēs cōpiās reliquamque multitūdinem ducēbant, Romānōs mīlites irrīdentēs et interrogantes, num quid uxōribus mandatūrī essent, sēsē enim brevī eās Romae visūrōs esse, Marius exercitum castrīs tenēbat. Cum vērō praeterissent, ipse quoque castra mōvit et, agmen hostium per aliquot tempus modicō intervallō secūtus, sub ipsīs radīcibus Alpium eos oppressit. Hostēs vallem fluviumque tenēbant; Romānis, castrīs locō munītō positīs, aqua deerat. Flagitante aquam exercitū, Marius: "Virī", inquit, "estis: descendite ad hostēs, aquam habēbitis". Sic ipsī mīlitēs pugnam commīsērunt et, summō cum ardōre pugnantēs, magnam caedem hostium edidērunt. Caesa traduntur hostium ducenta mīlia, capta nōnāgintā, in hīs rēx ipse Teutobochus, in proximō saltū comprehensus.
Marius, hāc victoriā laetus, statim contrā Cimbrōs proficiscitur, alterī consulī auxilium ferens. Cum, propere confectō itinere, ad flū men Athesim castra posuisset, Cimbrī, quī nondum dē clāde Teutonum audīverant, ad eum legātōs mīsērunt, agrōs urbēsque sibī et frātribus postulantēs. Quaesīvit Marius, quōs illī frātrēs dīcerent, cumque legātī Teutonēs nomināvissent, tum ille rīdens: "Omittite", inquit, "frātrēs: iam tenent hī acceptam a nōbīs terram et in aeternum tenēbunt". Legātī, lūdibriō sē habērī arbitrantēs, minātī sunt, eum poenam datūrum esse, simulatque Teutonēs advēnissent; at ille: ,,Iam adsunt", inquit ,,neque fas est discēdere vōs, frātribus non salutātīs". Hīs dictīs, vinctōs Teutonum ducēs addūcī lcgatisque ostendī iussit.
Cimbrī īrātī e castrīs egrediuntur; Boiorīx, dux eōrum, cum paucīs equitibus ad castra Romanōrum adequitans, Marium ad proelium provocat postulatque, ut dies pugnae ab ēo indīcerētur. Marius etsi negābat esse mōrem Romānum cum hostibus de locō aut tempore pugnae colloquī, tamen diem indīxit cx cō diē tertium, locum proeliī campum propc iaccntem constituit. Ibi cum alterō consule ita aciem instruxit, ut pulvis in oculos et in ōra hostium ferrētur; pugnā commissā, incrēdibilis barbarōrum caedēs edita est. Sed multō sanguine Romānīs quoque victoria stctit. Cum enim ad castra hostium ventum esset, ācrior cum mulieribus, quam cum virīs, pugna fuit; quae, ex plaustrīs orbe facto, dēsuper, quasī e turribus, lanceīs securibusque hostēs feriēbant; sed, desperātā salūte, necātīs infantibus, ipsae, quoque, vinculīs e crīnibus factīs, ab arboribus sē suspendērunt. Canēs etiam, caesīs dominīs, plaustra eōrum maximā cum rabie defendisse dicuntur.
Marius, Rōmam reversus atque a populō tertius urbis conditor salutātus, triumphum accēpit magnificentissimum.
Iam diu aegre ferēbat Marius praeferri sibi a senātu L. Cornelium Sullam. Hic, nōbilī genere ortus et a fortūna divitiīs, pulchritūdine, fācundiā, acūmine ingeniī liberaliter dōnātus egregiāque Romanārum et Graecārum litterārum cognitiōne ornātus, postquam ad rem publicam accēssit, facile in sē omnium oculōs convertit. Itaque, cum bellum cum Mithridāte, potentissimō tum Asiae rēge, instāret, consul factus, ad id bellum missus est. Marius, ut id impedīret, per tri būnum quendam plēbis lēgem tulit, ut Sullae imperium abrogarētur, Gaiō Mariō bellum decernerētur Mithridaticum. Quod cum Sulla audīvisset, celeriter sex legiōnibus conscriptīs, cum exercitu ad Rōmam vēnit, eāque velut hostīlī urbe occupātā, adversariōs crudelissimīs suppliciīs affēcit.
Marius, equitēs persequentēs fugiens, aliquamdiu in palūde sē occultāvit. Sed a speculātōribus investigātus, laqueō in collum iniectō, ex aquā extractus et in proximum oppidum abductus est ibīque in carcerem coniectus. Māne in carcerem missus est servus publicus, natiōne Cimber, quī Marium interficeret. Sed vix ille intrāverat, cum Marius expergefactus, torvō vultū et igneīs oculīs eum intuens, horrendā vōce: "Tūne, homō", inquit, ,,Gaium Marium necāre audēbis?" Quō nōmine audītō, servus, attonitus et tremens, abiectō gladiō, foras sē proripuit, clamitans Marium sē occidere non posse. Quod cum accēpissent oppidānī, timōrem servō a deō immissum esse arbitrāti, Marium non modo e custōdiā dīmisērunt, sed etiam pecūniā et veste adiūtum in Africam transportavērunt.
Ibi cum in terram prope eum locum, ubi antea Carthāgō floruerat, ēgressus esset et in desertō locō sedēret, in tristī cōgitatiōne defīxus, clārissimae urbis excidium cum suō cāsū comparans, vēnit ad eum lictor praetōris, tum Africam obtinentis, et dēcēdere eum provinciā iussit. Cum ille nihil respondēret tacitusque eum intuerētur, interrogāvit lictor, num quid praetōrī nuntiāri vellet. Tum Marius: ,,Abī", inquit, ,,nuntiā vīdisse tē Gaium Marium, in Carthaginis ruīnis sedentem".
Annō insequentī, cum Sulla ad bellum Mithridaticum profectus esset, Marius, a sociīs revocātus, in Italiam rediit; ibi, magnīs comparātis cōpiīs, Rōmam petīvit et, in urbem ingressus, caedibus eam acrapīnīs vastāvit. Quīnque continuōs dies totidemque noctes saeviēbant ferōcēs mīlitēs, virōs nōbilēs interficientēs, quibus Marius salutatiōnem abnuēbat.
Tandem Marius seniō, labōribus, praecipue autem metū Sullae confectus, cuius adventus iam exspectabātur, in morbum incidit, et cum magna nōbilium laetitiā vītam fīnīvit.
Interea Sulla, bellō Mithridatico summā cum glōriā confectō, cum victōre exercitū in Italiam rediit. Cōpiās adversariōrum, quī obviam ei ierant, omnēs devīcit, mitem facilemque sē ubīque praebens. Sed ubi Rōmā potītus est, summae crudelitātis exempla edidit. Convocātō senātū, dictatōrem perpetuum dīcī sē iussit et prīmō diē quattuor mīlia deditōrum inermium dvium in Circo Maximo occīdit. Tum in reliquōs saevīre coepit, palam dīcens neminī sē temperatūrum esse, quī contrā sē arma tulisset; paucis diēbus necāta multa mīlia cīvium, bona eōrum direpta, agrī vastātī. Cum complūrēs diēs caedēs fieret, ūnus e senatōribus hīs verbīs Sullam allocūtus esse dicitur: ,,Non id tē rogāmus, ut vītae damnatōrum parcas, sed, nē eōs certe metū conficias, quōs salvōs esse cupis". Huic Sulla respondit nondum sibī ipsī constāre, cuī parceret. Tum ille: ,,At recense saltem nōmina eōrum, quos iam ad necem destinavistī". Sulla, quasi mōrem ei gerens, nōmina eōrum, quōs vitā et bonīs privatūrus erat, in publicīs tabulīs proposuit; adiēcit tamen sē eōs modō notavisse, quōrum meminisset; sī quōrum oblītus esset, hōs postea notatūrum sē esse. Hae damnatōrum promulgatiōnes proscriptiōnes appellātae sunt, quārum Sulla tristissimum exemplum prīmus ēdidit.
Hīs proscriptiōnibus rēs publica ad extrēmum malum adducta est; nam non sōlum publice caedēs fit, sed etiam domī cīves in cīves saeviunt: a servīs dominī, parentēs a līberīs interficiuntur; templa deōrum sanguine polluuntur; nihil est sanctī, quod non violētur, nihil pūrī, quod non contaminētur. Postrēmō familiāris quidam Sullam monuisse traditur, ut aliquōrum saltem vītae parceret, nē deessent, quibus imperāret.
Delētīs inimīcīs, Sulla edictō Fēlīcem sē appellāvit. Sed paucīs annīs post praeter omnium exspectatiōnem dictatūram dēposuit. Dimissīs lictōribus, eō diē in Foro cum amīcīs diu ambulābat, spectante ac stupente populō, quī privātum eum vidēbat, quem perhorrescere consueverat. Deinde, profectus in villam, vītae rusticae se dedidit; brevī, morbō affectus, diem suprēmum obiit.


Raktiniai žodžiai

  • sula
  • gajus marijus
  • kornelijus sula

Darbų paieška

Naujausi darbai


Naudingos nuorodos