Cenzorius Markas Porcijus Katonas
| Tema |
Lotynų kalba |
| Tipas |
Tekstas |
| Aprašymas |
Inter virōs, quī in pāce de re publica bene meritī sunt, imprīmīs Marcus Porcius Catō nōminandus est. Is, cum adolescentiam rūrī in praediīs paternīs transēgisset, parsimoniam in omnibus rēbus colere consuēvit; agricultūrā plūrimum usque ad senectūtem delectabātur, rem rusticam fundamentum publicae salūtis esse existimans. |
| Patalpinta |
2005-08-09 |
| Parsisiuntė |
57 |
|
|
Išsamus aprašymas
Cum negōtia publica administrāret, tōtum animum intendit ad contentiōnem cum malīs mōribus, quia putābat Rōmae non tam exteriōrēs hostēs, quam suōs cīves periculōsōs esse.
Temporibus enim bellī Punicī secundī, victoriā de periculōsissimō hoste atque aemulō populī Romānī reportātā, mōrēs Romanōrum in peius mutārī coeptī sunt. Nam cum divitiīs luxuria irrepsit, priscae illī mōrum simplicitātī, quā Romani ceterīs gentibus praestābant, perniciōsa. Iamque institūta maiōrum neglegēbantur, et peregrīna vernaculīs praeferēbantur; ita res publica paulātim labefactārī coepit.
Non poterat id aequō animō ferre Catō, quique ipse virtūtis Romānae exemplar fuit, omnibus viribus obstitit eīs, quī novīs rēbus studēbant. Aspere in vitia nobilium invectus, brevī oculōs populī in sē convertit summōsque honōrēs adeptus est. Consulātū functus, censor factus est. Erat autem officium censōris non modō cīvium rem familiārem censēre, sed etiam, sī quis contrā bonōs mōrēs peccāverat, notāre. Catō tum in complūres senatōres animadvertit, ūnum vērō consulārem e senātū mōvit, propterea quod ille, cum Galliam provinciam obtincret, ih epulīs Gallum, iam capitis damnātum, secūrī percusserat. Dcinde matronārum lūxum insectātus est, sed frustrā; nam matrōnae omnēs viās urbis obsidēbant virōsque, ad Forum descendentēs, ōrābant, ut lēgem de ornātu tollerent. Itaque lēx sublāta est.
Implacābilī autem odiō in Carthaginiensēs flagrābat. Cum in senātū dē tertiō Punicō bellō agerētur, Carthagincm delendam esse censuit: aliter non posse salvam esse rem publicam. Sententiā eius tum non probāta, postea quidquid agebātur, adicere solēbat: ,,Ceterum censeō Carthaginem esse delendam". Et ut metum periculī in animīs patrum excitāret, quōdam diē in cūriam matūram fīcum attulit ostendensque patribus: ,,Quando", inquit, ,,putātis hanc fīcum decerptam esse ex arbore?" — Cum omnēs recentem eam esse dicerent: "Scitōte", inquit, hanc fīcum ante diem tertium decerptam esse Carthagine; tam prope a mūrīs habēmus hostem". Mōvit ea res patrum animōs, et tandem bellum Carthaginiensibus indictum est.
Fuit Cato non solum censor ēgregius (ob magistrātum sevēre gestum ei Censōriī cognōmen datuin est), sed etiam bonus pater. Cum ei nātus esset fīlius, infantem ipse abluēbat; ubi quid intellegere potuit puer, ipse eurn litteras docuit, quamquam idoneum et erudītum domī habēbat servum. Conscripsit manu suā grandibus litteris historiam, ut fīlius etiam in paternā domō ante oculōs habēret proposita veterum institūta et exempla eaque imitārī consuesceret.
Erat Cato ferreae prope corporis animīque valetudinis; non illum enervāvit nec afflīxit senectūs; suprā octōgintā annos nātus, aderat in iudiciīs amīcis, veniēbat in senatum frequens. Graecas etiam litteras senex didicit. Discessit e vita annōs nātus quīnque et octōgintā, tribus annīs ante, quam urbs Carthāgo ā Scipiōne delēta erat.
Raktiniai žodžiai
- katonas
- markas porcijus katonas
- markas porcijus