MOKU.LT pradinis puslapis

Albos Longos prijungimas prie Romos

Tema Lotynų kalba
Tipas Tekstas
Aprašymas Cum Tullus Hostilius, tertius rēx Romanōrum, regnāret, inter Romānos et Albānōs bellum ortum est. Ducēs, ut cruentam evitārent caedem, constituērunt rem paucōrum certāmine decernere eā condiciōne, ut, a quā parte victoria, ibi imperium esset.
Patalpinta 2005-08-09
Parsisiuntė 100

Išsamus aprašymas

Erant apud Romānos tres fratres Horatiī, trēs apud Albānos Curiatiī. Hī a ducibus provocātī sunt, ut prō patriā pugnārent et singulārī certāmine dīiūdicārent, uter populus alterī parēret. Utrīque arma capiunt et in medium procēdunt. Consēdērunt utrimque duo exercitūs et intentī eventum certāminis exspectābant. Ubi prīmum congressī sunt, vulnerātī sunt trēs Curiatiī, duo Horatiī alter super alterum exanimātī cecidērunt. Is, quī supererat, quia tribus impar erat, fugere coepit. Iam aliquantum ex eō locō, in quō pugna erat, aufūgerat, cum respiciens videt Curiatiōs magnīs intervallīs sequentēs, prīmum eōrum satis propinquum. In eum magnā vī impetum facit eumque prius interfēcit, quam frāter auxiliō venīre potuit; itemque alterum caedit.
Iam singulī supererant: alter integer erat et duplicī victoriā superbus; alter vulnerātus et frātrum morte perterritus. Tum Romānus Albānum, vix arma sustinentem interficit et iacentem spoliat. Romānī victoriā laetī, Horatium accipiunt et domum dedūcunt.
Prōcēdēbat Horatius, trium frātrum spolia prae sē gerens. Ei ante portam urbis obviam vēnit soror, unī ex Curiatiis desponsa; quae cum arma sppnsī cognovisset, flēre et crudelitātem frātris increpāre coepit. Irritāvit Horatium inter gaudium populī lamentatio sorōris; īrātus gladiō puellam transfīxit cum hīs verbīs: ,,Sic puniātur, quaecumque Romāna lugēbit hostem".
Atrōx id facinus omnibus vīsum est; et Horatius id morte luere dēbuit, nisi populus, singulārem eius vixtūtem admīrātus et lacrimīs patris commōtus, poeriā eurn absolvisset.


Raktiniai žodžiai

  • albos
  • horatius
  • prijungimas

Darbų paieška

Naujausi darbai


Naudingos nuorodos